Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus
- non aptum numeris nomen habere meis,
- in quibus, excepto quod adhuc utcumque valemus,
- nil, me praeterea quod iuvet, invenies.
- ipsa quoque est invisa salus, suntque ultima vota
- quolibet ex istis scilicet ire locis.