Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sic valeant pueri, votum commune deorum,
  2. quos laus formandos est tibi magna datos),
  3. quanta potes, praebe nostrae momenta [*](monimenta corr. σ ) saluti
  4. quae nisi mutato nulla futura loco est.
  1. Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus
  2. non aptum numeris nomen habere meis,
  3. in quibus, excepto quod adhuc utcumque valemus,
  4. nil, me praeterea quod iuvet, invenies.
  5. ipsa quoque est invisa salus, suntque ultima vota
  6. quolibet ex istis scilicet ire locis.