Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. esse parem virtute patri, qui frena rogatus
  2. saepe recusati ceperit imperii:
  3. esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum,
  4. ambiguum nato dignior anne viro:
  5. esse duos iuvenes, firma adiumenta parentis,
  6. qui dederint animi pignora certa sui.
  7. haec ubi non patria perlegi scripta Camena,
  8. venit et ad digitos ultima charta meos,
  9. et caput et plenas omnes movere pharetras,
  10. et longum Getico murmur in ore fuit.
  11. atque aliquis scribas haec cum de Caesare, dixit
  12. Caesaris imperio restituendus eras.