Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nam patris Augusti docui mortale fuisse
- corpus, in aetherias numen abisse domos:
- esse parem virtute patri, qui frena rogatus
- saepe recusati ceperit imperii:
- esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum,
- ambiguum nato dignior anne viro:
- esse duos iuvenes, firma adiumenta parentis,
- qui dederint animi pignora certa sui.
- haec ubi non patria perlegi scripta Camena,
- venit et ad digitos ultima charta meos,
- et caput et plenas omnes movere pharetras,
- et longum Getico murmur in ore fuit.
- atque aliquis scribas haec cum de Caesare, dixit
- Caesaris imperio restituendus eras.
- ille quidem dixit: sed me iam, Care, nivali
- sexta relegatum bruma sub axe videt.
- carmina nil prosunt, nocuerunt carmina quondam,
- primaque tam miserae causa fuere fugae,
- at tu, per studii communia foedera sacri,
- per non vile tibi nomen amicitiae