Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. crede mihi, miseros prudentia prima relinquit,
  2. et sensus cum re consiliumque fugit,
  3. ipse, precor, quaeras, qua sim tibi parte iuvandus,
  4. quoque viam facias ad mea vota vado.
  1. O mihi non dubios inter memorande sodales,
  2. qui quod es, id vere, Care, vocans, ave!
  3. unde saluteris, color hic tibi protinus index
  4. et structura mei carminis esse potest.
  5. non quia mirifica est, sed quod non publica certe est:
  6. qualis enim cumque est, non latet esse meam.