Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- et tepidus Boreas et sit praefrigidus Auster,
- et possit fatum mollius esse meum,
- quam tua sint lasso [*](lapso) praecordia dura sodali.
- hic cumulus nostris absit abestque malis.
- tu modo per superos, quorum certissimus ille est,
- quo tuus assidue principe crevit honor,
- effice constanti profugum pietate tuendo,
- ne sperata meam deserat aura ratem,
- quid mandem, quaeris? peream, nisi dicere vix est;
- si modo, qui periit, ille perire potest.
- nec quid agam invenio, nec quid nolimve velimve,
- nec satis utilitas est mihi nota mea.
- crede mihi, miseros prudentia prima relinquit,
- et sensus cum re consiliumque fugit,
- ipse, precor, quaeras, qua sim tibi parte iuvandus,
- quoque viam facias ad mea vota vado.
- O mihi non dubios inter memorande sodales,
- qui quod es, id vere, Care, vocans, ave!
- unde saluteris, color hic tibi protinus index
- et structura mei carminis esse potest.