Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. at cum longa dies sedavit vulnera mentis,
  2. intempestive qui movet [*](monet) illa, novat.
  3. adde quod (atque utinam verum tibi venerit omen .)
  4. coniugio felix iam potes esse novo.
  1. Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis,
  2. nominis efficitur condicione tui.
  3. ast ego non alium prius hoc dignarer honore—
  4. est aliquis nostrum si modo carmen honor.
  5. lex pedis officio fortunaque nominis obstat,
  6. quaque meos adeas est via nulla modos,