Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. dum tua pervenit, dum littera nostra recurrens
  2. tot maria ac terras permeat, annus abit.
  3. temporis officium est solacia dicere certi,
  4. dum dolor in cursu est et petit aeger opem.
  5. at cum longa dies sedavit vulnera mentis,
  6. intempestive qui movet [*](monet) illa, novat.
  7. adde quod (atque utinam verum tibi venerit omen .)
  8. coniugio felix iam potes esse novo.
  1. Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis,
  2. nominis efficitur condicione tui.
  3. ast ego non alium prius hoc dignarer honore—
  4. est aliquis nostrum si modo carmen honor.
  5. lex pedis officio fortunaque nominis obstat,
  6. quaque meos adeas est via nulla modos,
  7. nam pudet in geminos ita nomen scindere versus,
  8. desinat ut prior hoc incipiatque minor.
  9. et pudeat. Si te, qua syllaba parte moratur,
  10. artius adpellem Tuticanumque vocem.