Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- finitumque tuum, si non ratione, dolorem
- ipsa iam pridem suspicor esse mora.
- dum tua pervenit, dum littera nostra recurrens
- tot maria ac terras permeat, annus abit.
- temporis officium est solacia dicere certi,
- dum dolor in cursu est et petit aeger opem.
- at cum longa dies sedavit vulnera mentis,
- intempestive qui movet [*](monet) illa, novat.
- adde quod (atque utinam verum tibi venerit omen .)
- coniugio felix iam potes esse novo.