Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. est tamen ex illo nobis imitabile quiddam,
  2. inque fide Theseus quilibet esse potest.
  3. non tibi sunt hostes ferro clavaque domandi,
  4. per quos vix ulli pervius Isthmos erat:
  5. sed praestandus amor, res non operosa volenti.
  6. quis labor est puram non temerasse fidem?
  7. haec tibi, qui perstas [*](praestas) indeclinatus amico,
  8. non est quod lingua dicta querente putes.
  1. Gallio, crimen erit vix excusabile nobis,
  2. carmine te nomen non habuisse meo.
  3. tu quoque enim, memini, caelesti cuspide facta
  4. fovisti lacrimis vulnera nostra tuis.
  5. atque utinam rapti iactura laesus amici
  6. sensisses ultra, quod quererere, nihil!
  7. non ita dis placuit, qui te spoliare pudica
  8. coniuge crudeles non habuere nefas.
  9. nuntia nam luctus mihi nuper epistula venit,
  10. lectaque cum lacrimis sunt tua damna meis.
  11. sed neque solari prudentem stultior ausim,
  12. verbaque doctorum nota referre tibi:.