Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. qui quamquam est factis ingens et conditur a te
  2. vir tanto quanto debuit ore cani,
  3. est tamen ex illo nobis imitabile quiddam,
  4. inque fide Theseus quilibet esse potest.
  5. non tibi sunt hostes ferro clavaque domandi,
  6. per quos vix ulli pervius Isthmos erat: