Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. crede tamen; nec te causas nescire sinemus,
  2. horrida Sarmaticum cur mare duret hiems,
  3. proxima sunt nobis plaustri praebentia formam
  4. et quae praecipuum sidera frigus habent.
  5. hinc oritur Boreas oraeque domesticus huic est
  6. et sumit vires a propiore loco.
  7. at Notus, adverso tepidum qui spirat ab axe,
  8. est procul et rarus languidiorque venit.
  9. adde quod hic clauso miscentur flumina Ponto,
  10. vimque fretum multo perdit ab amne suam.
  11. huc Lycus, huc Sugaris Peniusque Hypanisque Calesque
  12. influit et crebro vertice tortus Halys,
  13. Partheniusque rapax, et volvens saxa Cynapses
  14. labitur, et nullo tardior amne Tyras,
  15. et tu, femineae Thermodon cognite turmae,
  16. et quondam Graiis Phasi petite viris,
  17. cumque Borysthenio liquidissimus amne Dyrapses
  18. et tacite peragens lene Melanthus iter,
  19. quique duas terras, Asiam Cadmique sororem,
  20. separat et cursus inter utramque facit,