Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis,
  2. siccus contempta nave viator eat.
  3. qui veniunt istinc, vix vos ea credere dicunt,
  4. quam miser est, qui fert asperiora fide!
  5. crede tamen; nec te causas nescire sinemus,
  6. horrida Sarmaticum cur mare duret hiems,
  7. proxima sunt nobis plaustri praebentia formam
  8. et quae praecipuum sidera frigus habent.
  9. hinc oritur Boreas oraeque domesticus huic est
  10. et sumit vires a propiore loco.