Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrum
  2. duritiae confers, Albinovane, meae?
  3. gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu,
  4. atteritur [*](et teritur corr. Heinsius) pressa vomer aduncus humo.
  5. tempus edax igitur praeter nos omnia perdit:
  6. cessat duritia mors quoque victa mea.
  7. exemplum est animi nimium patientes Ulixes,
  8. iactatus dubio per duo lustra mari .
  9. tempora solliciti sed non tamen omnia fati
  10. pertulit, et placidae saepe fuere morae,