Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis,
- ter licet epotum ter vomat illa fretum,
- qui quamquam dextra regione licentius errant,
- securum latus hoc non tamen esse sinunt,
- hic agri infrondes, hic spicula tincta venenis,
- hic freta vel pediti pervia reddit hiems,
- ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis,
- siccus contempta nave viator eat.
- qui veniunt istinc, vix vos ea credere dicunt,
- quam miser est, qui fert asperiora fide!
- crede tamen; nec te causas nescire sinemus,
- horrida Sarmaticum cur mare duret hiems,
- proxima sunt nobis plaustri praebentia formam
- et quae praecipuum sidera frigus habent.
- hinc oritur Boreas oraeque domesticus huic est
- et sumit vires a propiore loco.
- at Notus, adverso tepidum qui spirat ab axe,
- est procul et rarus languidiorque venit.
- adde quod hic clauso miscentur flumina Ponto,
- vimque fretum multo perdit ab amne suam.