Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et levis haec meritis referatur gratia tantis:
  2. si minus, invito te quoque gratus ero.
  3. numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus,
  4. nec mihi munificas arca negavit opes.
  5. nunc quoque nil subitis clementia territa fatis
  6. auxilium vitae fertque [*](feretque vel refertque vel referta) feretque meae.
  7. unde rogas forsan fiducia tanta futuri
  8. sit mihi? quod fecit, quisque tuetur opus.
  9. ut Venus artificis labor est et gloria Coi,
  10. aequoreo madidas quae premit imbre comas: