Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. o, quotiens, alii cum vellem scribere, nomen
  2. rettulit in ceras inscia dextra tuum!
  3. ipse mihi placuit mendis in talibus error,
  4. et vix invita facta litura manu est,
  5. "viderit! ad summam " dixi " licet ipse queratur!
  6. hanc [*](hanc a, i.e. a!) pudet offensam non meruisse prius."
  7. da mihi, siquid ea est, hebetantem pectora Lethen.
  8. oblitus potero non tamen esse tui.
  9. idque sinas oro, nec fastidita repellas
  10. verba, nec officio crimen inesse putes,
  11. et levis haec meritis referatur gratia tantis:
  12. si minus, invito te quoque gratus ero.
  13. numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus,
  14. nec mihi munificas arca negavit opes.
  15. nunc quoque nil subitis clementia territa fatis
  16. auxilium vitae fertque [*](feretque vel refertque vel referta) feretque meae.
  17. unde rogas forsan fiducia tanta futuri
  18. sit mihi? quod fecit, quisque tuetur opus.
  19. ut Venus artificis labor est et gloria Coi,
  20. aequoreo madidas quae premit imbre comas: