Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo,
  2. debitor est vitae qui tibi, Sexte, suae.
  3. qui seu non prohibes a me tua nomina poni,
  4. accedet meritis haec quoque summa tuis:
  5. sive trahis vultus, equidem peccasse fatebor,
  6. delicti tamen est causa probanda mei.
  7. non potuit mea mens, quin esset grata, teneri.
  8. sit precor officio non gravis ira pio.
  9. o,[*](o di) quotiens ego sum libris mihi visus in [*](in ab) istis
  10. impius, in nullo quod legerere loco!