Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ipse ego librorum video delicta meorum,
  2. cum sua plus iusto carmina quisque probet,
  3. auctor opus laudat: sic forsitan Agrius olim
  4. Thersiten facie dixerit esse bona.
  5. iudicium tamen hic nostrum non decipit error,
  6. nec, quicquid genui, protinus illud amo.
  7. cur igitur, si me videam delinquere, peccem,
  8. et patiar scripto crimen inesse, rogas?
  9. non eadem ratio est sentire et demere morbos;
  10. sensus inest cunctis, tollitur arte malum,
  11. saepe aliquod verbum cupiens mutare reliqui,
  12. iudicium vires destituuntque meum.
  13. saepe piget (quid enim dubitem tibi vera fateri)
  14. corrigere et longi ferre laboris onus.
  15. scribentem iuvat ipse labor [*](favor) minuitque laborem,
  16. cumque suo crescens pectore fervet opus.
  17. corrigere ut [*](et vel at: ut Burmann) res est tanto magis ardua quanto
  18. magnus Aristarcho maior Homerus erat,
  19. sic animum lento curarum frigore laedit
  20. et [*](et ut) cupidi cursus frena retentat equi.