Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. postmodo collectas utcumque sine ordine iunxi:
  2. hoc opus electum ne mihi forte putes.
  3. da veniam scriptis, quorum non gloria nobis
  4. causa, sed utilitas officiumque fuit.
  1. Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo,
  2. debitor est vitae qui tibi, Sexte, suae.
  3. qui seu non prohibes a me tua nomina poni,
  4. accedet meritis haec quoque summa tuis:
  5. sive trahis vultus, equidem peccasse fatebor,
  6. delicti tamen est causa probanda mei.