Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Musa mea est index nimium quoque vera malorum.
  2. atque incorrupti pondera testis habet.
  3. nec liber ut fieret, sed uti sua cuique daretur
  4. littera, propositum curaque nostra fuit.
  5. postmodo collectas utcumque sine ordine iunxi:
  6. hoc opus electum ne mihi forte putes.
  7. da veniam scriptis, quorum non gloria nobis
  8. causa, sed utilitas officiumque fuit.