Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nil igitur tota Ponti regione sinistri,
- quod mea sedulitas mittere posset, erat.
- clausa tamen misi Scythica tibi tela pharetra:
- hoste precor fiant illa cruenta tuo.
- hos habet haec calamos, hos haec habet ora libellos,
- haec viget in nostris. Maxime, Musa locis!
- quae quamquam misisse pudet, quia parva videntur,
- tu tamen haec, quaeso, consule missa boni.
- Quod sit in his eadem sententia, Brute, libellis,
- carmina nescio quem carpere nostra refers :
- nil nisi me terra fruar ut propiore rogare,
- et quam sim denso cinctus ab hoste loqui.
- o, quam de multis vitium reprehenditur unum!
- hoc peccat solum si mea Musa, bene est.
- ipse ego librorum video delicta meorum,
- cum sua plus iusto carmina quisque probet,