Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nil igitur tota Ponti regione sinistri,
  2. quod mea sedulitas mittere posset, erat.
  3. clausa tamen misi Scythica tibi tela pharetra:
  4. hoste precor fiant illa cruenta tuo.
  5. hos habet haec calamos, hos haec habet ora libellos,
  6. haec viget in nostris. Maxime, Musa locis!
  7. quae quamquam misisse pudet, quia parva videntur,
  8. tu tamen haec, quaeso, consule missa boni.
  1. Quod sit in his eadem sententia, Brute, libellis,
  2. carmina nescio quem carpere nostra refers :