Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. femina pro lana Cerealia munera frangit,
  2. suppositoque gravem vertice portat aquam.
  3. non hic pampineis amicitur vitibus ulmus,
  4. nulla premunt ramos pondere poma suo. [*](suos)
  5. tristia deformes pariunt absinthia campi,
  6. terraque de fructu quam sit amara docet.
  7. nil igitur tota Ponti regione sinistri,
  8. quod mea sedulitas mittere posset, erat.
  9. clausa tamen misi Scythica tibi tela pharetra:
  10. hoste precor fiant illa cruenta tuo.