Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ergo mutetur scripti sententia nostri,
  2. ne totiens contra, quam rapit amnis, eam.
  3. quod bene de vobis speravi, ignoscite, amici:
  4. talia peccandi iam mihi finis erit.
  5. nec gravis uxori dicar: quae scilicet in me
  6. quam proba tam timida est experiensque parum.
  7. hoc quoque, Naso, feres: etenim peiora tulisti.
  8. iam tibi sentiri sarcina nulla potest.
  9. ductus ab armento taurus detrectat [*](detrectet) aratrum,
  10. subtrahit [*](subtrahat) et duro colla novella iugo:
  11. nos, quibus adsuevit fatum crudeliter uti,
  12. ad mala iam pridem non sumus ulla rudes,
  13. venimus in Geticos fines: moriamur [*](moriemur) in illis,
  14. Parcaque ad extremum qua mea coepit eat.
  15. spem iuvat amplecti—quae non iuvat inrita semper—
  16. et, fieri cupias siqua, futura putes:
  17. proximus huic gradus est bene desperare salutem,
  18. seque semel vera scire perisse fide.
  19. curando fieri quaedam maiora videmus
  20. vulnera, quae melius non tetigisse fuit.