Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. taedia consimili fieri de carmine vobis,
  2. quidque petam cunctos edidicisse reor.
  3. nostraque quid portet iam nostis epistula, quamvis
  4. cera [*](charta) sit a vinclis non labefacta suis. [*](suis meis)
  5. ergo mutetur scripti sententia nostri,
  6. ne totiens contra, quam rapit amnis, eam.
  7. quod bene de vobis speravi, ignoscite, amici:
  8. talia peccandi iam mihi finis erit.
  9. nec gravis uxori dicar: quae scilicet in me
  10. quam proba tam timida est experiensque parum.
  11. hoc quoque, Naso, feres: etenim peiora tulisti.
  12. iam tibi sentiri sarcina nulla potest.
  13. ductus ab armento taurus detrectat [*](detrectet) aratrum,
  14. subtrahit [*](subtrahat) et duro colla novella iugo:
  15. nos, quibus adsuevit fatum crudeliter uti,
  16. ad mala iam pridem non sumus ulla rudes,
  17. venimus in Geticos fines: moriamur [*](moriemur) in illis,
  18. Parcaque ad extremum qua mea coepit eat.
  19. spem iuvat amplecti—quae non iuvat inrita semper—
  20. et, fieri cupias siqua, futura putes: