Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nos, quibus adsuevit fatum crudeliter uti,
  2. ad mala iam pridem non sumus ulla rudes,
  3. venimus in Geticos fines: moriamur [*](moriemur) in illis,
  4. Parcaque ad extremum qua mea coepit eat.
  5. spem iuvat amplecti—quae non iuvat inrita semper—
  6. et, fieri cupias siqua, futura putes:
  7. proximus huic gradus est bene desperare salutem,
  8. seque semel vera scire perisse fide.
  9. curando fieri quaedam maiora videmus
  10. vulnera, quae melius non tetigisse fuit.