Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec gravis uxori dicar: quae scilicet in me
  2. quam proba tam timida est experiensque parum.
  3. hoc quoque, Naso, feres: etenim peiora tulisti.
  4. iam tibi sentiri sarcina nulla potest.
  5. ductus ab armento taurus detrectat [*](detrectet) aratrum,
  6. subtrahit [*](subtrahat) et duro colla novella iugo:
  7. nos, quibus adsuevit fatum crudeliter uti,
  8. ad mala iam pridem non sumus ulla rudes,
  9. venimus in Geticos fines: moriamur [*](moriemur) in illis,
  10. Parcaque ad extremum qua mea coepit eat.