Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Iuppiter in multos temeraria fulmina torquet,
  2. qui poenam culpa non meruere pati.
  3. obruent eum tot saevis deus aequoris undis,
  4. ex illis mergi pars quota digna fuit?
  5. cum pereant acie fortissima quaeque, vel ipso
  6. iudice delectus [*](dilectus) Martis iniquus erit.
  7. at si forte velis in nos inquirere, nemo est
  8. qui se, quod patitur, commeruisse neget.
  9. adde quod extinctos vel aqua vel Marte vel igni
  10. nulla potest iterum restituisse dies.
  11. restituit multos aut poenae parte levavit
  12. Caesar: et in multis me, precor, esse velit,
  13. at tu, cum tali populus sub principe simus,
  14. adloquio profugi credis inesse metum?