Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quae quamquam lingua mihi sunt properante per horas
  2. lecta satis multas, pauca fuisse queror.
  3. plura sed haec feci relegendo saepe, nec umquam
  4. non mihi, quam primo, grata fuere magis,
  5. cumque nihil [*](nihil sua) totiens lecta [*](lecta nihil) e dulcedine perdant,
  6. viribus illa suis, non novitate, placent.
  7. felices quibus haec ipso cognoscere in actu
  8. et tam facundo contigit ore frui!
  9. nam, quamquam sapor est adlata dulcis in unda,
  10. gratius ex ipso fonte bibuntur aquae.
  11. et magis adducto pomum decerpere ramo
  12. quam de caelata sumere lance iuvat.
  13. at nisi peccassem, nisi me mea Musa fugasset,
  14. quod legi, tua vox exhibuisset opus,