Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. legimus, o iuvenis patrii non degener oris,
  2. dicta tibi pleno verba diserta foro.
  3. quae quamquam lingua mihi sunt properante per horas
  4. lecta satis multas, pauca fuisse queror.
  5. plura sed haec feci relegendo saepe, nec umquam
  6. non mihi, quam primo, grata fuere magis,
  7. cumque nihil [*](nihil sua) totiens lecta [*](lecta nihil) e dulcedine perdant,
  8. viribus illa suis, non novitate, placent.