Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. manus, dic tamen, o iuvenis studiorum plene meorum,
  2. ecquid ab his ipsis admoneare mei.
  3. ecquid, ubi aut recitas factum modo carmen amicis,
  4. aut, quod saepe soles, exigis ut recitent,
  5. quaeror, ut [*](utet) interdum tua mens, oblita quid absit,
  6. nescio quid certe sentit abesse sui,
  7. utque loqui multum de me praesente solebas,
  8. nunc quoque Nasonis nomen in ore tuo est?
  9. ipse quidem Getico peream violatus ab arcu
  10. (et sit periuri quam prope poena, vides)
  11. te nisi momentis video paene omnibus absens.
  12. gratia quod [*](quod dis vel sit) menti quolibet ire licet.
  13. hac ubi perveni nulli cernendus in urbem,
  14. saepe loquor tecum, saepe loquente fruor.
  15. tum mihi difficile est, quam sit bene, dicere, quamque
  16. candida iudiciis illa sit hora meis.
  17. tum me, siqua fides, caelesti sede receptum
  18. cum fortunatis suspicor esse deis.
  19. rursus ubi huc redii, caelum superosque relinquo,
  20. a Styge nec longe Pontica distat humus,