Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. redde vicem, nec rara tui monimenta laboris
  2. accipiant nostrae, grata futura,
  3. manus, dic tamen, o iuvenis studiorum plene meorum,
  4. ecquid ab his ipsis admoneare mei.
  5. ecquid, ubi aut recitas factum modo carmen amicis,
  6. aut, quod saepe soles, exigis ut recitent,
  7. quaeror, ut [*](utet) interdum tua mens, oblita quid absit,
  8. nescio quid certe sentit abesse sui,
  9. utque loqui multum de me praesente solebas,
  10. nunc quoque Nasonis nomen in ore tuo est?