Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ut regio dicta est, succurrere debet et auctor,
  2. laesus ab ingenio Naso poeta suo.
  3. qui tibi, quam mallet praesens adferre salutem,
  4. mittit ab hirsutis, Maxime Cotta, Getis.
  5. legimus, o iuvenis patrii non degener oris,
  6. dicta tibi pleno verba diserta foro.
  7. quae quamquam lingua mihi sunt properante per horas
  8. lecta satis multas, pauca fuisse queror.
  9. plura sed haec feci relegendo saepe, nec umquam
  10. non mihi, quam primo, grata fuere magis,
  11. cumque nihil [*](nihil sua) totiens lecta [*](lecta nihil) e dulcedine perdant,
  12. viribus illa suis, non novitate, placent.
  13. felices quibus haec ipso cognoscere in actu
  14. et tam facundo contigit ore frui!
  15. nam, quamquam sapor est adlata dulcis in unda,
  16. gratius ex ipso fonte bibuntur aquae.
  17. et magis adducto pomum decerpere ramo
  18. quam de caelata sumere lance iuvat.
  19. at nisi peccassem, nisi me mea Musa fugasset,
  20. quod legi, tua vox exhibuisset opus,