Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quod licet, ut videar tecum magis esse, legenda [*](legendo vel loquendo corr. Burmann)
  2. saepe, precor, studii pignora mitte tui,
  3. exemploque meo, nisi dedignaris id ipsum,
  4. utere, quod nobis rectius ipse dares,
  5. namque ego, qui perii iam pridem, Maxime, vobis,
  6. ingenio nitor non periisse meo.
  7. redde vicem, nec rara tui monimenta laboris
  8. accipiant nostrae, grata futura,
  9. manus, dic tamen, o iuvenis studiorum plene meorum,
  10. ecquid ab his ipsis admoneare mei.