Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non opus est magnis placido lectore poetis:
  2. quamlibet [*](quemlibet corr. σ ) invitum difficilemque tenent,
  3. nos, quibus ingenium longi minuere labores,
  4. aut etiam nullum forsitan ante fuit,
  5. viribus infirmi, vestro candore valemus:
  6. quem [*](quod) mihi si demas, omnia rapta putem.
  7. cunctaque cum mea sint propenso nixa favore,
  8. praecipuum veniae ius habet ille liber.
  9. spectatum vates alii scripsere triumphum;
  10. est aliquid memori visa notare manu.
  11. nos ea vix avidam vulgo captata per aurem
  12. scripsimus, atque oculi fama fuere mei.
  13. scilicet adfectus similes, aut impetus idem
  14. rebus ab auditis conspicuisque venit!
  15. nec nitor argenti, quem vos vidistis, et auri
  16. quod mihi defuerit, purpuraque illa, queror:
  17. sed loca, sed gentes formatae mille figuris
  18. nutrissent carmen proeliaque ipsa meum,
  19. et regum vultus, certissima pignora mentis, [*](mentis gentis)
  20. iuvissent aliqua forsitan illud opus.