Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. inrita motorum [*](votorum corr. Heinsius) non sunt praesagia vatum .
  2. danda Iovi laurus, dum prior illa viret.
  3. nec mea verba legis, qui sum summotus ad Histrum.
  4. non bene pacatis flumina pota Getis:
  5. ista dei vox est, deus est in pectore nostro,
  6. haec duce praedico vaticinorque deo.
  7. quid cessas currum pompamque parare triumphis,
  8. Livia? dant nullas iam tibi bella moras.
  9. perfida damnatas Germania proicit hastas.
  10. iam pondus dices omen habere meum.
  11. crede, brevique fides aderit, geminabit honorem
  12. filius, et iunctis, ut prius, ibit equis.
  13. prome, quod inicias umeris victoribus, ostrum:
  14. ipsa potest solitum nosse corona caput:
  15. scuta sed et galeae gemmis radientur et auro,
  16. stentque super vinctos [*](iunctos vel victos) trunca tropaea viros:
  17. oppida turritis cingantur eburnea muris,
  18. fictaque res vero more putetur agi.
  19. squalidus inmissos fracta sub harundine crines
  20. Rhenus et infectas sanguine portet aquas,