Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. dum venit huc rumor properataque carmina fiunt
  2. factaque eunt ad vos, annus abisse potest.
  3. nec minimum refert, intacta rosaria primus,
  4. an sera carpas paene relicta manu.
  5. quid mirum, lectis exhausto floribus horto,
  6. si duce non facta est digna corona tuo [*](suo corr. Owen)?
  7. deprecor hoc [*](haec vel o): vatum [*](vates) contra sua carmina ne quis
  8. dicta putet! pro se Musa locuta mea est.
  9. sunt mihi vobiscum communia sacra, poetae,
  10. in vestro miseris si licet esse choro,
  11. magnaque pars animae mecum vixistis, amici:
  12. hac ego vos absens nunc quoque parte colo.
  13. sint igitur vestro mea commendata favore
  14. carmina, non possum pro quibus ipse loqui,
  15. scripta placent a morte fere, quia laedere vivos
  16. livor et iniusto carpere dente solet.
  17. si genus est mortis male vivere, terra moratur,
  18. et desunt fatis sola sepulchra meis.
  19. denique opus curae culpetur ut undique nostrae,
  20. officium nemo qui reprehendit erit.