Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. est opus exiguum vestrisque paratibus inpar:
  2. quale tamen cumque est, ut tueare, rogo.
  3. firma valent per se, nullumque Machaona quaerunt.
  4. ad medicam dubius confugit aeger opem.
  5. non opus est magnis placido lectore poetis:
  6. quamlibet [*](quemlibet corr. σ ) invitum difficilemque tenent,
  7. nos, quibus ingenium longi minuere labores,
  8. aut etiam nullum forsitan ante fuit,
  9. viribus infirmi, vestro candore valemus:
  10. quem [*](quod) mihi si demas, omnia rapta putem.
  11. cunctaque cum mea sint propenso nixa favore,
  12. praecipuum veniae ius habet ille liber.
  13. spectatum vates alii scripsere triumphum;
  14. est aliquid memori visa notare manu.
  15. nos ea vix avidam vulgo captata per aurem
  16. scripsimus, atque oculi fama fuere mei.