Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. utque reformidant insuetum lumina solem,
  2. sic ad laetitiam mens mea segnis erat.
  3. est quoque cunctarum novitas carissima [*](calidissima) rerum,
  4. gratiaque officio, quod mora tardat,
  5. abest, cetera certatim de magno scripta triumpho
  6. iam pridem populi suspicor ore legi.
  7. illa bibit sitiens lector, mea pocula plenus:
  8. illa recens pota est, nostra tepebit aqua.
  9. non ego cessavi, nec fecit inertia serum!
  10. ultima me vasti sustinet ora freti.
  11. dum venit huc rumor properataque carmina fiunt
  12. factaque eunt ad vos, annus abisse potest.
  13. nec minimum refert, intacta rosaria primus,
  14. an sera carpas paene relicta manu.
  15. quid mirum, lectis exhausto floribus horto,
  16. si duce non facta est digna corona tuo [*](suo corr. Owen)?
  17. deprecor hoc [*](haec vel o): vatum [*](vates) contra sua carmina ne quis
  18. dicta putet! pro se Musa locuta mea est.
  19. sunt mihi vobiscum communia sacra, poetae,
  20. in vestro miseris si licet esse choro,