Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. his ego defectus dubiisque auctoribus usus
  2. ad vestri venio iure favoris opem.
  3. nec mihi nota ducum nec sunt mihi nota locorum
  4. nomina, materiam non habuere manus.
  5. pars quota de tantis rebus, quam fama referre
  6. aut aliquis nobis scribere posset, erat?
  7. quo magis, o lector, debes ignoscere, si quid
  8. erratum est illic praeteritumve mihi.
  9. adde quod assidue domini meditata querellas
  10. ad laetum carmen vix mea versa lyra est.
  11. vix bona post tanto quaerenti verba subibant,
  12. et gaudere aliquid res mihi visa nova est.
  13. utque reformidant insuetum lumina solem,
  14. sic ad laetitiam mens mea segnis erat.
  15. est quoque cunctarum novitas carissima [*](calidissima) rerum,
  16. gratiaque officio, quod mora tardat,
  17. abest, cetera certatim de magno scripta triumpho
  18. iam pridem populi suspicor ore legi.
  19. illa bibit sitiens lector, mea pocula plenus:
  20. illa recens pota est, nostra tepebit aqua.