Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- pone metus igitur: mitescet Caesaris ira,
- et veniet votis mollior hora tuis.
- neve moram timeas, tempus, quod quaerimus, instat,
- cunctaque laetitiae plena triumphus habet,
- dum domus et nati, dum mater Livia gaudet,
- dum gaudes, patriae magne ducisque pater,
- dum sibi gratatur populus, totamque per urbem
- omnis odoratis ignibus ara calet,
- dum faciles aditus praebet venerabile templum, [*](templum tempus vel numen)
- sperandum est nostras posse valere preces,
- dixit, et aut ille est tenues dilapsus in auras,
- coeperunt sensus aut vigilare mei.
- si dubitem, faveas quin his, o Maxime, dictis,
- Memnonio cycnos esse colore putem,
- sed neque mutatur [*](fuscatur) nigra pice lacteus humor,
- nec, quod erat candens, fit terebinthus ebur.
- conveniens animo genus est tibi, nobile namque
- pectus et Herculeae simplicitatis habes,