Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. haec loca tum primum vidi, cum matre rogante
  2. Phasias est telis fixa puella meis.
  3. quae nunc cur iterum post saecula longa revisam,
  4. tu facis, o castris miles amice meis.
  5. pone metus igitur: mitescet Caesaris ira,
  6. et veniet votis mollior hora tuis.
  7. neve moram timeas, tempus, quod quaerimus, instat,
  8. cunctaque laetitiae plena triumphus habet,