Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quicquid id est (neque enim debet dolor ipse referri,
  2. nec potes a culpa dicere abesse tua)
  3. tu licet erroris sub imagine crimen obumbres,
  4. non gravior merito iudicis [*](vindicis) ira fuit.
  5. ut tamen aspicerem consolarerque iacentem,
  6. lapsa per inmensas est mea pinna vias.
  7. haec loca tum primum vidi, cum matre rogante
  8. Phasias est telis fixa puella meis.
  9. quae nunc cur iterum post saecula longa revisam,
  10. tu facis, o castris miles amice meis.
  11. pone metus igitur: mitescet Caesaris ira,
  12. et veniet votis mollior hora tuis.
  13. neve moram timeas, tempus, quod quaerimus, instat,
  14. cunctaque laetitiae plena triumphus habet,
  15. dum domus et nati, dum mater Livia gaudet,
  16. dum gaudes, patriae magne ducisque pater,
  17. dum sibi gratatur populus, totamque per urbem
  18. omnis odoratis ignibus ara calet,
  19. dum faciles aditus praebet venerabile templum, [*](templum tempus vel numen)
  20. sperandum est nostras posse valere preces,