Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. utque hoc, sic utinam defendere cetera possem [*](posses)!
  2. scis aliud, quod te laeserit, esse, magis,
  3. quicquid id est (neque enim debet dolor ipse referri,
  4. nec potes a culpa dicere abesse tua)
  5. tu licet erroris sub imagine crimen obumbres,
  6. non gravior merito iudicis [*](vindicis) ira fuit.
  7. ut tamen aspicerem consolarerque iacentem,
  8. lapsa per inmensas est mea pinna vias.
  9. haec loca tum primum vidi, cum matre rogante
  10. Phasias est telis fixa puella meis.