Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. per mea tela, faces, et per mea tela, sagittas,
  2. per matrem iuro Caesareumque caput,
  3. nil nisi concessum nos te didicisse magistro,
  4. Artibus et nullum crimen inesse tuis.
  5. utque hoc, sic utinam defendere cetera possem [*](posses)!
  6. scis aliud, quod te laeserit, esse, magis,
  7. quicquid id est (neque enim debet dolor ipse referri,
  8. nec potes a culpa dicere abesse tua)
  9. tu licet erroris sub imagine crimen obumbres,
  10. non gravior merito iudicis [*](vindicis) ira fuit.