Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nec satis hoc fuerat, stulto [*](stultus) quoque carmine feci,
- Artibus ut posses non rudis esse meis.
- pro quibus exilium misero est mihi reddita merces,
- id quoque in extremis et sine pace locis.
- at non Chionides Eumolpus in Orphea talis,
- in Phryga nec Satyrum talis Olympus erat,
- praemia nec Chiron ab Achille talia cepit,
- Pythagoraeque ferunt non nocuisse Numam.