Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quae tibi causa viae, nisi uti mala nostra videres?
  2. quae sunt, si nescis, invidiosa tibi.
  3. tu mihi dictasti iuvenalia carmina primus:
  4. apposui senis te duce quinque pedes,
  5. nec me Maeonio consurgere carmine nec me
  6. dicere magnorum passus es acta ducum,
  7. forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignes [*](ignis)
  8. ingenii vires comminuere mei.
  9. namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis
  10. in nullum mea mens grande vacavit opus,