Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non ego crudelis, iuvenes, (ignoscite) dixit
  2. sacra suo facio barbariora loco.
  3. ritus is est gentis, qua vos tamen urbe venitis?
  4. quodve parum fausta puppe petistis iter?'
  5. dixit, et audito patriae pia nomine virgo
  6. consortes urbis comperit esse suae.
  7. alter ut e vobis inquit cadat hostia sacris,
  8. ad patrias sedes nuntius alter eat.
  9. ire iubet Pylades carum periturus Oresten;
  10. hic negat, inque vices pugnat uterque mori.
  11. extitit hoc unum, quo non convenerit illis:
  12. cetera par [*](pars corr. Naugerius) concors et sine lite fuit.
  13. dum peragunt pulchri iuvenes certamen amoris
  14. ad fratrem scriptas exarat illa notas.
  15. ad fratrem mandata dabat, cuique illa dabantur
  16. (humanos casus aspice!) frater erat.
  17. nec mora, de templo rapiunt simulacra Dianae,
  18. clamque per inmensas puppe feruntur aquas.
  19. mirus amor iuvenum . quamvis abiere tot anni,
  20. in Scythia magnum nunc quoque nomen habent,’