Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos,
  2. ambiat ut fulvas infula longa comas.
  3. dumque parat sacrum, dum velat tempora vittis,
  4. dum tardae causas invenit ipsa morae,
  5. non ego crudelis, iuvenes, (ignoscite) dixit
  6. sacra suo facio barbariora loco.
  7. ritus is est gentis, qua vos tamen urbe venitis?
  8. quodve parum fausta puppe petistis iter?'
  9. dixit, et audito patriae pia nomine virgo
  10. consortes urbis comperit esse suae.
  11. alter ut e vobis inquit cadat hostia sacris,
  12. ad patrias sedes nuntius alter eat.
  13. ire iubet Pylades carum periturus Oresten;
  14. hic negat, inque vices pugnat uterque mori.
  15. extitit hoc unum, quo non convenerit illis:
  16. cetera par [*](pars corr. Naugerius) concors et sine lite fuit.
  17. dum peragunt pulchri iuvenes certamen amoris
  18. ad fratrem scriptas exarat illa notas.
  19. ad fratrem mandata dabat, cuique illa dabantur
  20. (humanos casus aspice!) frater erat.